Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quod autem ait: in manu habebat carbonem, manum intellegamus operationem, ut ibi: in manu linguae mors et uita et in psalmo: cadent in manu gladii. aut certe uere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, propheta non timeat; iuxta quod et ipsum deum et angelos in humanas uidimus mutasse formas, ut metus uidentibus demeretur.
(19.) Septuaginta: et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit; Aquila: ecce tetigit hoc labia tua et recedet iniquitas tua et peccatum tuum propitiabitur; ceteri interpretes in Aquilae uerba consentiunt.
primum necesse est, ut labia nostra tangantur; deinde, cum tacta fuerint, fugetur iniquitas et, cum iniquitas fuerit effugata, propitietur dominus, quia apud ipsum est propitiatio et secundum apostolum ipse est propitiatio pro peccatis nostris. purgatis autem peccatis nostris audibimus uocem domini [*](1 cf. Ei. 28, 18. 39, 11 4 *Ps. 11, 7 6 *Ps. 18, 9 7 *Esai. 6, 6 8 *Prou. 18, 21 9 *Ps. 62, 11 14 *Esai. 6, 7 21 cf. Ps. 129, 4 22 I Ioh. 2, 2 ) [*]( 1 in s. l. m2 2 3 uarietas 2 (ex uaritas), FS 5 terrae] eras. B, om. cet. purgatum in mg. m2 2 septuplo L 8 manum] manus BS manuum g intellegimus Zp.c.m2 ut ibi] alibi F 9 manus B I 10 uere om. D ut om. B 13 se mutasse S 14 tetigi 2 (ex tegi), S 15 aufert F (ex anfet), BS auferer D iniquitas (corr.) F circumpurgabit scripsi (cf. supra p. 74,14) purgabit S purgauit B purgat cet. 16 tetigi 2S hoc] hic g 18 consentiant L 19 nostra s. I. B tangant F contingantur (i ex a) 2 20 et om. L2 fugata B 21 est] et D tu (exp.) et F 23 purgati B audibimus scripsi audiuimus FL audieuimus B audiemus eet. )
(20.) Septuaginta: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit nobis? de conparatione Esaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputauimus.