Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. quidam Graecorum, uir in scripturis adprime eruditus, seraphim uirtutes quasdam in caelis esse exposuit, quae ante tribunal dei adsistentes laudent eum et in diuersa ministeria mittantur maximeque ad eos, qui purgatione indigent et ob pristina peccata aliqua ex parte suppliciis. \'quod autem sublatum est\', inquit, \'superliminare et domus inpleta est fumo, signum est templi Iudaici destruendi et incendii uniuersae Hierusalem\'.