Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quando ergo dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est quasi quoddam obstaculum, intrare cupientibus sublatum est et uniuersus hic mundus inpletus fumo, id est gloria dei. ubi autem in Latino \'eleuatum\' legimus, in Graeco \'sublatum\' ponitur. sed quia uerbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri \'eleuatum\' interpretati sunt pro \'ablato.\' Et domus inpleta est fumo.