Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. in ambobus testamentis atrinitas praedicatur. quod autem sabaoth et saluator noster dicatur, accipe exemplum in uicesimo tertio psalmo: uirtutes, quae domino ministrabant, ad caelestes alias fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam domino reuertenti: tollite portas, principes, uestras — sine, ut Aquila interpretatur, adtollite, portae, capita uestra — et introibit rex gloriae.