Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nulli dubium, quin in sacris uoluminibus, ex quorum lectione uniuersa hominum uitia purgantur. de eo uero, quod sequitur \'principium oris eorum\', quomodo possit ad scripturas referri, uereor, ne, [*]( 5 *Luc. 12, 49 8 cf. Luc. 24, 27. 31 10 *Luc. 24, 32 11 cf. Deut. 4, 24 12 cf. Ezech. 8, 2 13 *Ps. 11, 7 ) [*]( 1 et] ut S primo DS 2 quod F,Ia.c.m2 3 in] s. l. m2 2, om. FWD hebraicorum L,2 (a ex e) iudaeorum W inuenimus] add. interpretatur ardor S add. ardor S 4 alt. aut—inc.] de quo S 5 quod D hoc om. codd. praeter W ait om. S 6 super W in cet. quam] quem DS,Zp.c. quae (quaem m2) F quae (in mg. m2 uel quem) B ut iam L2 7 de (om. F2DS) duobus discipulis FLSDS dom. script. S > aperuit Z 8 moyse 2S,Bp.c.m2 9 sunt s. I. 2 dix. s. I. 2 10 ardens (ens in ras. m2 seq. ras. 4-5 litt.) 2 ard. er. i. nob. F (seq. ras. 6 litt.) DS in uia cum LW dum loqueretur in uia et (praeter dum add. m2 s. 1. 2) cet. 11 adaperiebat W aperiret cet. 12 ezechiel F2 ezechihel D 13 uid. esse BS ignis Bp.c.m2 15 terrae purg. W probatum cet., cf. p. 38, 1 septuplo D septulum 2 16 de o. scr. si B si om. D scr. omn. DS 17 si ante -ergo add. Engelbrecht comma post salutare ponens sit om. L 18 quin] quam in L (con\'.) quam F,2 a.c.m2 qui W 19 de eo] ideo W uero] s. l. m2 Σ, om. W ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 6 )

82
si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam uim scripturis adferre uideamur.

initium oris et communis eloquii et hoc omne, quod loquimur, Hebraeam linguam, qua uetus testamentum scriptum est, uniuersa antiquitas tradidit. postquam uero in fabricatione turris per offensam dei linguarum diuersitas adtributa est, tunc sermonis uarietas in omnes dispersa est nationes. igitur et incendium et initium oris in duobus animaduertitur testamentis, quae circa deum stare non mirum est, cum per ea dominus ipse discatur.

\'Sex alae uni et sex alae alteri\' Victorinus noster duodecim apostolos interpretatus est. nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est, accipere, quas et Ezechiel memorat et Apocalypsis non tacet. quorum quid uerum sit, deus uiderit; quid uerisimile, in sequentibus exponemus.