Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

seraphim, sicut in interpretatione nominum Hebraeorum inuenimus, aut \'incendium\' aut \'principium oris eorum\' interpretantur. quaerimus, quid sit hoc incendium. saluator ait: ignem ueni mittere super terram et quam uolo, ut arde! duo discipuli, quibus in itinere scripturas dominus aperuerat a Moysi et omnibus prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum dixerunt ad alterutrum: nonne cor nostrum erat in nobis ardens, in uia cum adaperiebat nobis scripturas?