Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
audiui ego hoc in loco non paruam Hebraei mei disputationem, cuius pauca ponam, ut sensum hominis aduertas. aiebat: (de Moysi etEsaia, quis melius fecerit, requiramus: utrumne Moyses, qui, cum a deo mitteretur ad populum, ait: precor, domine, non sum dignus et rursum: prouide alium, quem mittas, an Esaias, qui, cum non fuisset electus, ultro se obtulit dicens: ecce ego, mitte me.
nec ignoro\', dicebat, \'periculosum esse de sanctorum meritis disputare et aliquid uel minus uel plus adserere uelle de eo, quem dominus coronauit; sed quia ipse dixit: quaerite et inuenietis. pulsate et aperietur uobis, etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut scripturae sensum scientes ad eius nos dirigamus exempla, debemus inquirere, quod potest facere quaestionem.
qui Moysi\', inquit, \'adsertor est, humilitatem eius praedicat et mansuetudinem, quod se indignum iudicans ministerio dei maior effectus sit; Esaias uero, quia ultro se obtulit, incipiens prophetare a maledictis coepit: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis.
ob quod multa [*]( 1 Esai. 6, 8 2 *Esai. 6, 9 9 *Ex. 4, 10 10 *Ex. 4, 13 12 Esai. 6, 8 15 Matth. 7, 7 etc. 22 *Esai. 6, 9 ) [*]( 1 sit it. BS it. sit I iturus cet. facile F (e s. l. m2), Z,Bp e.m2 re spond F respondet S 3 intellegitis Fa.c.m2, LZD 4 et cern.- ujd. om. W 5 contexit W contexuit cet. in hoc FLZS 7 ponat D agebat Tf moysi W moysen B moise L moyse cet. esaye (esaya mJS) B 8 requir. quis m. fec. S utrum FS 10 praeuide FΣ 12 ne W 13 pr. uel om. D 14 disserere FSDS coronabit L 15 queritis (queretis m2) F 16 non s. l. D pr. ut W;B (in mg. m2), om. cet. 17 dirijjamur D 18 qui WB quique cet. 19 adserto F est om: F humilitatis D et] ac DS et hac (hanc m2) F 20 affectus W 21 quia] qui in W qui S 22 intellegitis Fa.c.m2, LSD 23 cern.-uid.] cetera DS ob] hoc W quod inde S umlta] mala S multa mala S )