Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex his quippe duodecim regibus quattuor tantum iustos fuisse reges: Oziam, Ioatham, Ezechiam et Iosiam, qui sublimes per singulas captiuitates glorificare audeantdeum: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. reliquos uero propter peccata uelare faciem et alios, quia in captiuitatem ducti sunt, pedum celare uestigia. superliminare nero sublatum et domum inpletam fumo, sicut supra diximus, euersionem Hierusalem et incendium templi exposuit.