Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
De fide autem quod dignatus es scribere, sancto Cyrillo dedi conscriptam fidem. qui sic non credit, alienus a Christo est. ceterum ego fidei meae testes habeo aures tuas et beati fratris Zenobii, quem tecum omnes, qui hic sumus, plurimum salutamus.
Ozias : uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius.
et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem [*]( 10 *Esai. 6, 1-9 ) [*](1 est om. B 3 cirillo WBS 4 alienatus ij 5 ego] seq. ras. 2 litt. L ergo (r eras.) N mei rl 6 tecum] add. zencbii (del.) B hinc D 7 salutamus] add. explicit ad marcum pbm 81 ad marcum presb calcidae K catholica fide St pan de (de s. l.) L 8 epistulae XVIII À et XVIIIB unius tractatus instar coniunctae leguntur in S ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*]( I2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*]( \'B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 9 ad damasum papam de seraphym et (de add. S) calculo F2 ad eundem de syraphin L de serapim in esaiam W de morte ozie regis et seraphin (-yn S) et calculo in esaie (ysaia S) propheta DS de morte oziae regis et de calculo et de seraphim ex libro prophetae isaiae B; Hieronymi nomen exhibent tituli in FZDBS 10 et—p. 74, 18 uidcbitis om. DS et—18 eius om. FL2 ozias rex B 12 plena erat W gloria scripsi (cf. infra p. 79, 11), maiestate WB 13 seraphin B stabat B alae] s. l. 2, om. F 14 altere (corr.) F faciem eius FL2 )
et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius.
et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant, et domus inpleta est fumo.
et dixi: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem, et regem dominum sabaoth ego uidi ocu- lis meis.
et missum est ad me unum a e seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari.
et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit.
et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum?
et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis.
Et factum est in anno, quo mortuus us estrex Ozias: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. antequam de uisione dicamus, pertractandum uidetur, qui sit Ozias, quot annis regnauerit, qui ei in ceteris gentibus sint coaeui.