Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Haec, uenerabilis et sancte pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Iesus. tacui, numquid semper tacebo? dicit dominus. non mihi conceditur unus angulus heremi. cotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. confiteor, ut uolunt: non placet. subscribo: non credunt.
unum tantum placet, ut hinc recedam. iam iam cedo. abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres. ecce discedere cupiunt, immo discedunt melius esse dicentes inter feras habitare, quam cum talibus Christianis; et ego ipse, nisi me et corporis inbecillitas et hiemis retineret asperitas, modo fugerem. uerumtamen, dum uernum tempus adueniat, obsecro, ut paucis mihi mensibus heremi concedatur hospitium; aut si et hoc tardum uidetur, abscedo.
domini est terra et plenitudo eius. ascendant soli caelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur; mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu [*]( 5 *II Thess. 3, 10 8 *Esai. 42, 14 10 cf. Ioh. 3, 5 13 cf. Horat. carm. II 17, 5 19 Ps. 23, 1 21 Gal. 6, 14 ) [*]( 1 qui L quod S ad te] ante C qu. iam] quiescam W quies etiam C qui es etiam S 2 homo s. l. L ecclesiam D 3 scismam C schisma S 4 mane W (corr.), manus L proprio em. N 5 cibum] uictum B dictum B autem om. B 6 nec] non ULWNB 7 quale ij 8 quale η quo UN 9 dicit om. C 11 placent L subsc.—plac. om. CS si scribo L 12 ut] et Ka.c.m2 alt. iam om. L credo LCS abripuerunt LDCS 14 est esse K 16 hiemis] heremi 1) modo ij,Ka.c.m2 iam modo cet. 17 aduenit LDCS 18 mihi om. r) herenii] reliqtia pars epistulae hodie legi nequit in 91 conceditur D autl 1 ut C, om. tjS si et) et si tjS si] se K 19 pr. et] s. l. m2 K ex D 21 sit] est D,Na.c.m2 gloriantur L et glorientur ij autem om. KLB 22 crucem ijK nostri] mei KWB )
De fide autem quod dignatus es scribere, sancto Cyrillo dedi conscriptam fidem. qui sic non credit, alienus a Christo est. ceterum ego fidei meae testes habeo aures tuas et beati fratris Zenobii, quem tecum omnes, qui hic sumus, plurimum salutamus.
Ozias : uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius.
et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem [*]( 10 *Esai. 6, 1-9 ) [*](1 est om. B 3 cirillo WBS 4 alienatus ij 5 ego] seq. ras. 2 litt. L ergo (r eras.) N mei rl 6 tecum] add. zencbii (del.) B hinc D 7 salutamus] add. explicit ad marcum pbm 81 ad marcum presb calcidae K catholica fide St pan de (de s. l.) L 8 epistulae XVIII À et XVIIIB unius tractatus instar coniunctae leguntur in S ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*]( I2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*]( \'B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 9 ad damasum papam de seraphym et (de add. S) calculo F2 ad eundem de syraphin L de serapim in esaiam W de morte ozie regis et seraphin (-yn S) et calculo in esaie (ysaia S) propheta DS de morte oziae regis et de calculo et de seraphim ex libro prophetae isaiae B; Hieronymi nomen exhibent tituli in FZDBS 10 et—p. 74, 18 uidcbitis om. DS et—18 eius om. FL2 ozias rex B 12 plena erat W gloria scripsi (cf. infra p. 79, 11), maiestate WB 13 seraphin B stabat B alae] s. l. 2, om. F 14 altere (corr.) F faciem eius FL2 )
et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius.
et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant, et domus inpleta est fumo.
et dixi: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem, et regem dominum sabaoth ego uidi ocu- lis meis.
et missum est ad me unum a e seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari.
et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit.
et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum?
et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis.
Et factum est in anno, quo mortuus us estrex Ozias: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. antequam de uisione dicamus, pertractandum uidetur, qui sit Ozias, quot annis regnauerit, qui ei in ceteris gentibus sint coaeui.
et de persona quidem, sicut in Regnorum et Praeteritorum libris legimus, fuit uir iustus et [*](19 *Esai. 6, 1 23 cf. IV Reg. 15, 1-7 24 cf. II Par. cap. 26 1 pedes eius B 2 alterum] alterntrum W 3 dominus deus FL2B omnis B 4 gloria scripsi (cf. infra p. 80, 13), maiestate codd. eleuata 2 est om. W 6 dixit W 9 et om. W uidi ego B 10 missus B,L(corr.) uuus B seraphym F seraphin B syraphin L 11 forcipem (corr.) F2 fortiphe B 12 acciperat (corr. m2) FS 13 tetigi BI aufert WB 14 circumpurgauit F (corr.), L purgauit B 15 quis ibit] quesibit W 17 intellegitis Fa.c.m2, L2 18 aspicitis FLI uidebitis] seq. incipit (om. F) interpretatio eiusdem capituli FL2 eipositio eiusdem B 19 ozias (odias B) rex WB 20 supra L 21 et el. et cetera DB et cetera et el. F et cetera S de uisione] diuisione (corr.) 2 dinisionem F 22 nidete D qui W quis 2B quid cet. odias B quot] quo W ei et B 24 et Praet.] del., in mg. et paralipomenon m2 B)
postquam uero Zacharias obiit, uolens per se offerre donaria sacerdotalem ordinem non tam pie quam audacter inuasit et reclamantibus leuitis et ceteris sacerdotibus: (nonne tu es Ozias rex et non sacerdos?\' audire noluit statimque lepra perfusus in fronte est secundum prophetae uocem dicentis: inple, domine, facies eorum ignominia, quam corporis partem sacerdos auri lammina protegebat, quam in Ezechiel dominus iubet tau litterae inpressione signari, de qua Dauid exultat dicens: signatum est super nos lumen uultus tui, domine, in qua allophylus procax fundae lapide ictus interiit.