Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec sola res dolorem nostrum super dormitione sanctae ac uenerabilis uirginis Christi Eustochiae mitigauit, nisi quod et in hoc tristitia non minor sit, quod tanto nobiscum priuata sit gaudio. quo enim illa, si hoc in corpore constituta audire meruisset, gestisset gaudio, quibus precibus et gratiarum actione Christi clementiam flagitasset, quod sanctum ac uenerabilem parentem suum apostolicae cathedrae successorem esse didicisset!

infans Paula, quae in tuis nutrita est manibus, quasi pignus sanctae ac uenerabilis memoriae Laetae nostris est inposita ceruicibus; quod onus utrum ferre ualeamus, domini est scire, quem futura non fallunt, in nobisque nihil opis est praeter sanctam uoluntatem, quae non rerum effectu sed desiderio animi conprobatur.

obsecro reuerentiam tuam, ut quasi ad tuos semper adscribads et nos proprie super profectu et honore reuerentiae (tuae) gaudere cognoscas. certe sanctus ac uenerabilis Innocentius presbyter beatitudini tuae poterit indicare, quantum in ipso maerore gaudii ceperimus et quomodo, si fieri posset, tuis cuperemus haerere conplexibus.

= [Item.]

Propria manu quod scribo, beatitudini tuae scribo. sentiant heretici inimicum te esse perfidiei et oderint, ut a catholicis plus ameris, et executor atque conpletor sis sententiae praecessorum tuorum nec patiaris in episcopali nomine hereticorum patronos atque consortes. [*]( x1 haec] ec ß 2 hac uenerahili I.ł3 3 eustocie !p Eustochii Br. mitigabit$4 tanta $ quo Br. quod ß 5 gestisse ^ 7 ac] hac \\,ţ _9 quasi scripsi qui ß, deleuit Br. ac] hac ß 12 opis Engelbrecht operis Br. oris ß 13 effecto ß 14 tuos (nos) Engelbrechl 15 tuae add. Rr., om. W 17 ipsi 19 item a librario additum esse uidil Br. 21 hoderint ^ 22 adque <p sis Br. si ^ 24 adque ß)

367

CLIV. AD DONATUM.

Domno sancto et multum suscipiendo Donato Hieronymus.

Scriptum est: multa flagella peccatorum, quae nos et merito sustinuisse et sustinere testamur, dummodo proficiant in futuram salutem. hereticorum autem pectora non posse purgari ego testis sum, cui decretum est numquam paenitentiae eorum credere. ad hoc enim simulant caritatem, ut, quos per inimicitias occidere non potuerunt, per fictas amicitias interficiant. pectora eorum plena sunt uenenis et — secundum quod optime locutus es — \'nec Aethiops mutare pellem nec pardus uarietates suas.\' tamen credimus in Christi [*]( 2 ) cordiam, quod domnus meus sanctus et uenerabilis episcopus Bonifatius eradicet eos spiritu Christi, cui debemus ignoscere, si in principiis suis offert caritatem et per clementiam suam et mansuetudinem seruare conatur, qui tamen numquam curandi sunt. uere dicam, quod sentio: in his hereticis illud exerccndum est Dauiticum: in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. delendi sunt, spiritaliter occidendi, immo Christi mucrone truncandi, qui non possunt per emplastra et blandas curationes recipere sanitatem.