Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De sacrificiis pauca dicere decreueram, quae, cum hostiae ueri pontificis in se figuram continent, a nobis etiam domino spiritaliter offerri debent. per uitulum enim labor noster, per ouem innocentia, per hircum mortificatio fornicariae uoluptatis, per capram, quae in sublimi pastu pascitur, uita theorica, per arietem uis praedicationis, quae agnos bono pastori generat, per turturem castitas solitariae mentis nemini praeter Christum iunctae, per columbam perspicacia intuitus sacramentorum, per panem soliditas praeceptorum, per similam sinceritas uitae, per uinum et sal ueritas praedicationis, per oleum fomenta karitatis intelliguntur.

quae omnia siue festa siue sacrificia in uno loco celebrari et offerri lex iubet, quia tunc omnia prosunt, cum in unitate ecclesiae sine ullo scismatis errore peraguntur. haec pauca in abysso multa legis praecepta disserens hanc sorbitiunculam diuiti pauper, peregrinus ciui praebere non timui, quia perfecta dilectio foras mittit timorem, credens etiam hoc, o uenerabilis papa, quod plus ualet [*](1 I Ioh. 2, 2 3 cf. II Tim. 4, 18 cf. Matth. 5, 10 6 cf. Leu. 23, 27 7 cf. Ps. 80, 4 . 24 cf. Ps. 35, 7 26 *I Ioh. 4, 18 ) [*]( 1 quap quo Vall. propic. p 2 cessemus Engelbrecht -amus p 3 quieti p quiete Vall. 4 pustentata p substenta Vall. 8 in lumine] inluminatione Engelbrecht inl., sed 10 ill. P 11 Iudaeorum. De sacrificiis om.Vall., qui postea lacunam neglegentia sua ortam coniectura supplere uoluit 14 innocentia ft 15 hyrcum p\' 16 pastu om.Vall. uis scripsi autem p fecunditas aut certe quid simile coni. Vall. 17 turturem castitas praebet codex, non uirtutem castitatis, ut Vall. rele-rt, cuius coniectura non difjert a codicis leclione 19 perspicatia p 24 legus pa.c. deserens p 25 sorbic. /3 cibi P 26 quia om. Vall. .. , .... )

363
obedientia cum fide quam facultas humani ingenii.

haec autem et a te postulata et a me dicta sunt propter eos, qui, cum in superficie Christiani uideantur, per Iudaici sensus impietatem corpus Christi ecclesiam suis scismatibus scindere non metuunt. haec sub breuitate transcurrimus, quae si per omnia tractarentur, grande uolumen poscerent, quod non huius temporis otium exigit. ora pro me, uenerabilis papa.

CL.

Epistulae Procopii Gazaei ad Hieronymum, non Stridonensem sed alium quendam Aegyptium saeculo posteriorem, Graece scriptae uersionem Latinam cur in hanc editionem non receperim, non est quod exponam. nihilo minus numerum editionis Vallarsianae non deleui.

CLI. AD RIPARIUM.

Domno uere sancto et suscipiendo fratri Ripario Hieronymus.

Fortiter te contra hereticos dimicasse et domini uicisse certamina multorum aduenientium relatione cognoui. non solum enim Gallias et Italiam, sed et Palaestinae urbem celeberrimam suis fraudibus periuriisque maculant habentes patronum et consortem magistri sui, quem dominus Iesus interfecit spiritu oris sui et omnibus reliquit exemplum, quam periculosum sit catholicae fidei resistere et ecclesiae cupere fundamenta subuertere. [*]( 6 n (= non) praebet codex, non in, utVall. re/ert, qui pro in huius legere uult maioris 7 papa] add. explicit disputatio de sollepnitatibus fl ) [*]( 20 cf. II Thess. 2, 8 . ,\' ) [*]($= Escorialensis & 114 s. VIII—IX. ) [*](e1 = Escorialensis & 14 s. XII. ) [*](Hanc episitdam primus edidit D. D. de Bruyne, Revue BénédictineXXVII (1910) p.3(=Br.) , ", ) [*]( 15 dompno el iheronimus codd. 16 uicisse] add. sentencia e1 17 aduenientia ß 18 gallias$galliam sed e1 19 consortes e1 20 interficiet c1 spiritus ^ 21 reliquid codd. 22 eglesie ß. I.: " ., )

364

Tua autem sanctitas ubinam sit futura uel utrum adhuc in urbe uersetur, scire non possum. ut saltim rara scriptio per annos singulos non pereat, sed coeptas in Christo amicitias mutuis epistulis frequentemus: nos sanctae (ac) uenerabilis uirginis Christi Eustochiae repentina dormitio admodum contristauit et paene conuersationis nostrae mutauit statum, dum quoque, quae uolumus, multa non possumus et mentis ardorem superat inbecillitas senectutis.