Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et haec se dominus non mandasse pronuntiat, cum ipsum in lege haec praecepisse manifestum est. in quibus uerbis quid aliud ostenditur, (quam) quod cum Christo finis legis aduenerit, ea secundum litteram custodiri non mandauerit ? de sacrificiis autem per alium prophetam loquitur: non in sacrificiis tuis arguam te. holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper, non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos et reliqua usque aut sanguinem hircorum potabo.
quibus uerbis apostolus eodem spiritu repletus conueniens ait: nemo uos seducat in esca aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbati, quod est umbra futurorum et reliqua. quibus uerbis luculentissime declarat, (quod) in his siue diebus temporaliter siue escis carnalibus obseruatis nihil aliud quam uanissimam umbram et erroris seditionem inuenire poterit.
et dominus Iesus Ohristus in euangelio sabbatum soluere declarauit, cum paralytico praeceperat: tolle grabbatum tuum, quod lege prohibitum — uidelicet onera in sabbato portari — manifestum est. soluit et scenopegiam, quando dicebat: non ascendam ad diem festum hunc, ac si dixisset: in hac huius festiuitatis obseruantia honoris mei gloria non ascendet.