Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hoc sacramentum magnum est arduumque est iter castitatis, sed magna sunt praemia uocatque nos dominus in euangelio dicens: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum ab origine mundi. idem ipse dominus dicit: ue nite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris; iugum enim meum suaue est et onus meum leue.