Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo uideretur excludere castitatem, sequitur: nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. et statim quasi recusat hoc, quod dixit, \'ad tempus\', ne non tam perpetuam quam temporalem et breuem continentiam docere uideatur. ait enim: propter incontinentiam uestram; hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

unde hoc, quod dixit, \'ad tempus\' docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa interualla temporum quasi exploratis continentiae suae uiribus sine periculo uterque promittant, quod semper est ab utroque seruandum. quid absolute uelit, manifeste dicit: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum, id est in iugi ac perpetua castitate.