Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed ipsa iam apostoli uerba ponamus totamque hanc causam a sui principio retractemus. loquitur ad Corinthios: d e quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere. et quamquam hic laudauerit castitatem, tamen, ne aliquibus uideatur prohibere coniugia, subiungit: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat (et unaquaeque suum uirum habeat). uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed uir, et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem.