Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
tu uero quasi oblita foederis nuptialis pactique huius ac iuris immemor inconsulto uiro uouisti domino castitatem. sed periculose promittitur, quod adhuc in alterius potestate est, et nescio, quam sit grata donatio, si unus offerat rem duorum. multa iam per huiusce modi ignorantiam et audiuimus et uidimus scissa coniugia, quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium perpetratum. nam, dum una pars se etiam a licitis abstinet, altera ad illicita delapsa est.
et nescio, in tali causa quis magis accusari, quis amplius culpari debeat, utrum ille, qui repulsus a coniuge fornicatur, an illa, quae repellendo a se uirum eum fornicationi quodam modo obiecit. atque, ut super hac causa, quid ueritas habeat, agnoscas, pauca mihi de diuina auctoritate ponenda sunt.