Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

propter quod alio testatur loco: non omnis, qui dicit mihi: \'domine, domine\', intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. quo manifeste illud ostenditur nos non sola dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei iustitiae opera coniuncta sint.

Qualis est enim illa confessio, quae sic deum credit, ut eius pro nihilo ducat imperium? aut ex animo aut uere dicimus: domine, domine, si eius, quem dominum confitemur, praecepta contemnimus ? unde ipse in euangelio dicit quid autem uoca-tis me \'domine, domine\' et non facitis, quae dico? et iterum: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.