Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quibus postea diem iudicii dominus comminans et, quid inter iustum et iniustum futurum sit, multo ante praenuntians ait: et conuertimini et u i debitis, quid sit inter iustum et iniustum et inter . seruientem deo et non seruientem.
Haec tibi ridicula forte uideantur et, qui comoediis et lyricis scriptoribus et mimis Lentuli delectaris — quamquam ne ista quidem tibi prae nimia cordis hebitudine intellegenda concesserim — prophetarum uerba contemnas; sed respondebit tibi Amos: in tribus et in quattuor impietatibus nonne auersabor eum?
dicit dominus. quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaei, Ammanitae et Moabitae, Iuda quoque et Israhel saepe ad se dei uaticinio destinato, ut agerent [*]( 2 *Mal. 3, 14-15 10 *Mal. 3, 18 16 *Am. 1, 3 ) [*]( 1 es om.1] tale quid] aliquid J credendum G 2 choro (ex coro K) E in textu, GηΚJΨ corde E in mg. ore ADC, B (ex corde m2) dix. enim J 3 custodibimus D 4 et om.rj quia J ibimus GraKJDCF, ABa.c.m2 5 di J 6 beati C 8 dno G dom. diem iud. B 9 comminatus AC -tur D sit fut. rlKYl facturumC 10 renuntians ADC pr.etom.B 11 alt. et om. codd. praeter KJWB 12 dm r] dno ADC alt. seru. dno AD 13 et om.C comediis GJB commoediis A comoedis C commoedis D comoedicis rj 14 nimis rfA numis B lentulis ADC lentulae 77 nec AJD tibi quidem AJDC 15 prae nimia] praemia Ga.c.rjKW ebit. Ka.c.AC habit. rj ebet. D hebet. g 16 prof. EGKA contepnas C contempnas A contempnens (tert. n exp. m2) B contemnes c sed om.J tibi om.ADC amos et ADC in tribus et in] ex J 17inom.Gr] non AD 18 aduersabor ErjKWB 19 gaiaK iaza W tyros r] idomei rj idumeae AD idumaea C moabitas et amanite J amanitae (-e) Er/J ammonitae C amonitae B Iuda scripsi iudas EGJ iud(a)ei eet. 20 et om. A histrahel (pr. h del.) K israhelite r]p.c.m2 distinato J\'P )
tamen et post factum, quia malo paenitentiam peccatoris quam mortem — non enim sani habent opus medicos, sed male habentes —, iacenti manum porrigo et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lauetur, exhortor. quodsi nec paenitentiam uult agere et fracto nauigio tabulam, per quam saluari poterat, non retentat, cogor dicere: super tribus et quattuor impietatibus nonne auersabor eum? dicit dominus auersionem aestimans esse pro poena, dum suae peccator relinquitur uoluntati.