Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium de choro tuo loquitur: dixerunt: uanus est, qui seruit d.e o. et quid plus? quia custodiuimus mandata eius et quoniam iuimus supplicantes ante faciem domini omnipotentis. et nunc nos beatos dicimus alienos. reaedificantur omnes, qui faciunt iniqua. aduersati sunt deo et salui facti sunt.
quibus postea diem iudicii dominus comminans et, quid inter iustum et iniustum futurum sit, multo ante praenuntians ait: et conuertimini et u i debitis, quid sit inter iustum et iniustum et inter . seruientem deo et non seruientem.
Haec tibi ridicula forte uideantur et, qui comoediis et lyricis scriptoribus et mimis Lentuli delectaris — quamquam ne ista quidem tibi prae nimia cordis hebitudine intellegenda concesserim — prophetarum uerba contemnas; sed respondebit tibi Amos: in tribus et in quattuor impietatibus nonne auersabor eum?