Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Propterea petiueram prioribus litteris meis, ut libellum fidei, quem te scripsisse commemoras eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris — quod etiam nunc peto — et quid testimoniorum diuinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. dicis enim in epistula ad Caesarienses [*]( 2 ) \'placuisse uobis, ut omnem ueritatis adprobationem etiam iudices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus et ad fidem uniuersa rimantibus id diuinitas\', ut scribis, \'misericordiae suae infusione largita est, ut maiorem adfirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam uestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat.\'has ergo \'testimoniorum ingentium auctoritates\' ingenti studio scire desidero.

Solam quippe unam causam uideris secutus, qua contradictores tuos refelleres, quod scilicet negarent esse opus dei animas nostras. quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi uel detcstandi.