Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo uestrae reuerentiae testem inuocans deum, quod, si possit fieri, adsumptis alis columbae uestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito uirtutum uestrarum sed nunc maxime, quia cooperatoribus et [*]( 3 cf. Hier. 43, 2 et 7-10 ...\' ) [*](1 te om.A%DMCl suos la.c. Alypium—2 meum om.ACl domnum<P 2 euclium uel eudium s nomini Aa.c.m2%DC nonomine s salutis s precor] hic desinit s 3 anab ac quod onores regem ^ 4 taphnis Mp.c.m2 thamnes ß taphinis (pr. i del.) 1 taph B 5 ibi seruitute] abires uita te $ sempitema] add. explicit epistula sancti hieronimi ad agustinum M ) [*](A = Berolmensis lat. 17 s. IX. ) [*](5 = Parismus lat. 12163 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX—X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](C = Valicanus lat. 5762 s. X. ) [*](I = Vaticanus lat. 341 s. X-Xl. ) [*](Haec epistula est inter Augustini epistulas CCII (pars IV, p. 299 Goldbacher); de titulo cf. adnot. ad epist. LXVIl) [*]( 8 dno C ac] ad g 11 in Africam g me C 13 nostrum ex uestrum m2l uinceret 1 15 posset Mp.c.l )
Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros -Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae uerba friuola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis et exinde uel ingruentibus morbis uel dormitione sanctae et uenerabilis filiae uestrae Eustochiae ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. in eodem enim luto haesitat et exceptis uerbis tinnulis atque emendicatis nihil aliud loquitur.