Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
ita enim legunt atque distingunt: domine, refu g ium factus es nobis in generatione et generatione, priusquam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis, ut scilicet postea consequatur: a saeculo usque in saeculum tu es, deus. ita enim disserunt: si dominus, antequam montes firmarentur et fingeretur terra orbisque terrarum, refugium fuit hominum, ergo fuerunt animae in caelestibus, antequam hominum corpora formarentur.