Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Antequam montes nascerentur et p arturiretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu e s. Septuaginta: antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, deus. hunc locum quidam praua distinctione subuertunt, maxime hi, qui ante uolunt fuisse animas, quam homo in sexti diei numero conderetur.

ita enim legunt atque distingunt: domine, refu g ium factus es nobis in generatione et generatione, priusquam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis, ut scilicet postea consequatur: a saeculo usque in saeculum tu es, deus. ita enim disserunt: si dominus, antequam montes firmarentur et fingeretur terra orbisque terrarum, refugium fuit hominum, ergo fuerunt animae in caelestibus, antequam hominum corpora formarentur.

nos autem, ut proposuimus, lectionem ita debemus distinguere: antequam montes firmarentur et fingeretur terra et [*]( 2 *Ps. 89, 1 5 *Eph. 2, 8 6 cf. Rom. 1,7; I Cor. 1, 3; II Cor. 1,2 etc. 10 *Ps. 89,2 12 *Ps. 89, 2 17 *Ps. 89, 1-2 25 *Ps. 89, 2 ) [*]( 1 qui * B 2 se esseO se s.l.m2B dixit 5" generatione et generatione Y generationem et generationem 0 3 et generatione om. Ba.c.m2 4 euuang. Y GdonodeiS" 8 donatis (s in ras. 2 liit. m2) B nobis om. 0 11 alt. et om. ς 12 tu es] add. deus C Sept. — 14 tu es om. 0 14 et om. Y in] ad q 15 quidam locum 0 dist.] interpretatione 0 maxime om. 0 hii YOa.r. uolunt ante 0 16 homo] add. fieret et 0 17 distinguunt g 18 in generatione et generatione (-nem Y) Yf) in generationem et gene_ationem B a generatione in generationem 0 19 foimarentur 0 20 saeculo] add. etO, sed cf. LXX cod. Vatic. et p. 275, 5. 6 21 in in ras. m2B ad Y edisserunt Bp.c.m2 24 firmarentur Ba.c. 26 formarentur 0 )

275
orbis terrarum, a saeculo usque in saecu- lum tu es, deus, ut non refugium nostrum fuerit ante conditionem mundi, qui necdum eramus, sed quod deus ab aeterno usque in aeternum sit semper deus. pro eo enim, quod Latinus interpres posuit: a saeculo usque in saeculum et Hebraice dicitur \'olam\', rectius interpretabimur: \'a sempiterno usque in sempiternum\'.

simile quid et in Prouerbiis ex persona sapientiae, qui Christus est, legitur: dominus creauit me initium uiarum suarum in opera sua, ante saeculum fundauit me, in principio, antequam terram faceret et abyssos, priusquam procederent fontes aquarum, priusquam montes firmarentur, ante omnes colles generat me.

nullum autem debet ucrbum creationis mouere, cum in Hebraeo non sit \'creatio\', quae dicitur \'bara\', sed \'possessio\'. ita enim scriptum est: adonay canani bresith dercho, quod in lingua nostra exprimitur: \'dominus possedit me initium uiarum suarum\'. inter possessionem autem et creationem multa diuersitas est: possessio significat, quod semper filius in patre et pater in filio fuerit, creatio autem eius, qui prius non erat, conditionis exordium.