Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
illud autem, quod paene praeterii asserens inter undecim Moysi psalmos etiam nonagesimum octauum esse, in quo positum est: exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum illius. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his, qui inuocant nomen illius, uidetur nostrae sententiae contraire, quomodo Moysi sit, qui Samuhelem nominet, quem multo post tempore fuisse cognoscimus.