Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et quoniam ipse, qui haec scribit, homo est, sub persona sua de omni generis humani condicione testatur. sunt autem, qui hunc psalmum siue orationem ad Israheliticum populum referant: quomodo in solitudine offenderit deum atque conciderit et non meruerit terram repromissionis intrare — proque patribus ingressi sunt filii — et rursum placatum expectent deum, quod in Christi conpleatur aduentu.
\'Oratio\' iuxta grammaticos omnis sermo loquentium est, cuius etymologian sic exprimunt: \'oratio est oris ratio\'. in scripturis autem sanctis difficile orationem iuxta hunc sensum legimus, sed eam, quae ad preces et obsecrationes pertinet.
aiunt Hebraei uno psalmorum uolumine quinque libros contineri : a primo usque ad quadragesimum et a quadragesimo primo usque ad septuagesimum primum et a septuagesimo secundo usque ad octogesimum octauum et ab octogesimo nono, qui quarti libri initium est et quem nunc disserimus, usque ad centesimum quintum — in quorum omnium fine duplex \'amen\' positum est, quod Septuaginta transferunt \'fiat, fiat\' — et a centesimo sexto usque ad finem instar duodecim prophetarum, qui et ipsi, cum proprios libellos ediderint, unius uoluminis nomine continentur.