Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dauid et pauper, qui, cum diues esset, pauper pro nobis factus est, refertur ad Christum, qui sedit super pullum asinae iuxta Zachariam pauper atque mansuetus. Moyses autem, per quem dominus legem dedit, cuius ore audiuimus loquentem deum: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, statimque infertur: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum; masculum et feminam fecit illos, ab initio conditionis hominis usque ad mortem et resurrectionem omnia explicat, qualis creatus sit, quanto uiuat tempore, quid agat in saeculo, [*]( 3 Ps. 89, I 5 Ps. 99, 1 7 Ps. 98, 1 12 Ps. 16, 1 13 *Ps. 16, 1 14 Ps. 85, 1 15 Ps. 89, 1 16 Ps. 101, 1 18 cf. II Cor. 8, 9 19 cf. Zach. 9, 9 22 Gen. 1, 26 23 *Gen. 1, 27 ) [*]( 2 numer B numerum h sed in ras. m2B et Y 4 ad om. 0 6 XCIX\' 0 7 e})raico B ten.] habeturO 10 nomina s.J.O 11 quatuor YOf) 13 deus] domine 0 14 sim. or. Dau.] inclina dne scilicet oratio dauid 0 inclina, domine; 15 es] e B 16 tit. habet ? 17 in consp. dem.] coram dno 1) 18 pauper] add. refertur ad xpm 0 19 pro nobis pauper OB ref. ad Chr. om. 0 20 zacariam Oa.c.B mansuefactus 0 21 moses Y 24 ad im. suam, ad im. dei s 25 eum] illum 0 fecit] creauit 0 )

272
quem fructum uitae habeat, propter quid laboret, quo ire contendat.