Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
uae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reseruarit! ilico indignantis domini clamore ferietur: s ern e nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris exegissem? id est: \'deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. dum enim tu, ignauus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti\'. quam ob rem sicut, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.