Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uide, frater, antiqui hostis insidias et spiritu boni rectoris peruigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, uel corrigantur uel retundantur, ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare conpellat.

CXXXVIII. AD RIPARIUM.

Domino uere sancto atque omni mihi affectione uenerabili Ripario Hieronymus in Christo salutem.

Christi te aduersum hostes catholicae fidei bella bellare tuis litteris et multorum relatione cognoui uentosque esse contrarios et in perditionem mutuam fautores esse perditionis, qui defensores saeculi esse deberent; tamen scias in hanc prouinciam nullis humanis [*]( 8 peruigila ut Carafa peruigili aut o 10 causis Caraja ) [*](u = Ambrosianus H. 59. sup. s. XIII. ) [*](y = Vallicellianus D. 2 s. XIV. ) [*](v = Corsinianus 41. G. 18 s. XF. ) [*](<p = Cantabrigiensis uniuersitalis 409 + 410 s. XV. ) [*](X = Vaiicanus lat. 368 s. XV. ) [*](6 = Mazarinianus 574 s. XV. ) [*]( g = Parisinus lat. 1891 s. XV. ) [*](titulo caret u ad riparium g hieronimus ad ripparium vx beati hieronimi presbiteri ad riparium cp epla beati iheronimi presbiteri ad riparium presbiterum B hieronymus ad riparium exhortatoria ad defendendū (sic) ecclesiam et fidem christi y ) [*]( 14 salutationem (domino—salutem) om.ç mihi] in b 15 (fratri) Rip. Engelbrecht hieronymus yg iheronimus ub hieronimus cet. in xpo - d ■ salutem y 16 xpi te lpg xipe u xpi y xps (in mg. xpm eadem manu) v christus X te b fidei dei uyv bella om. X bellari up.c. et tuis g 18 fautores lpg factores cet. 19 saeculi] fidei u in hac prouincia g )

266
auxiliis sed proprie Christi sententia pulsum esse non solum de urbe, sed de Palaestinae quoque finibus Catilinam nosque dolere uel plurimum, quod cum Lentulo multi coniurationis socii remanserunt, qui in Ioppe remorantur.

nobis autem melius uisum est locum mutare quam fidei ueritatem aedificiorumque et mansionis amoenitatem amittere quam eorum communione maculari, quibus inpraesentiarum aut cedendum erat aut certe cotidie non lingua sed gladiis dimicandum. quanta autem passi simus et quomodo excelsa manus Christi pro nobis in hoste saeuierit, puto te celebri nuntio omnium cognouisse.