Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sed haec fortitudo prudens non erat-mala enim pro bonis eligebat —, temperans non erat — corruptelis enim turpissimis foedabatur —, iusta non erat — nam contra patriam coniurauerat — et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis inponebat. nam si fortitudo esset, non uitium sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur.
Quapropter, cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint, ubi unum erit, aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere propterea, quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur.
unde, illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur; quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi supra quam cuiquam [*](11 Sallust. Cat. 5, 3 28 Sallust. Cat. 5, 3 ) [*]( 1 nature 3D 2 autem] enim Exiij.cod.Vat. mitari iustitia g 3 uind. se s persp.] per specie tyin mg. 4 naturae Mp.c.m2 natnra natura D a(s.l.m2)natura naturae A 5 instantia M 8 haec eadem g est A%D,Ma.c.m2 10 sitim] fec g famen AMa.c. 11 poterant $ 13 suis et sibi E.ų; et sibi et suis cet. 14 mala-15 erat om.ty 15 foe(fae, fe)debatur SaAaD,Ma.c.m2 16 nec] non Eug.cod.Vat. 17 stultus § 19 tam õD.M 20 relinqueremur β 21 dum g et s.l.m2A,om.$DM 22 et Eug.,om.cet. pr. sunt D 24 pr. quid β 26 secum] secundum β esset cum Aa.r.ftDM esset cum secum g 27 qualibet $%D,Aa.c.m2 qualibet M )