Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior, quanto ditior illo uideatur ? hoc enim uidetur significasse dicendo: nonne [*](9 Iac. 3, 2 24 *Iac. 2, 4 ) [*](1 dicatur β iudicantur 3 3 adm.-quo] quod adm. c amittit aA,Ma.c.m2 ammittat 3 magis et minus orn.AõDJl magis] maius ^ quo] quod AзD, Ma.c. qui β quidem fit M sed] si 3 4 lebis$5 maior 7 reus est o. β reus o. est ç fit reus o. Mp.c.m2 erit rens o. Eug.cod.Vat. fecit A.зD, Ma.c.m2 8 pendet β adsolnit 3 9 greciae 3 gratiam β 1U off. enim] omnes enim off. AõD.1ł1 pr..alius] unus g 11 maius minusue tyEug.codd nonmtll i grauius leuiusue (uel -que) ç peccato om.β 12 quanto] quan 3 13 maior ex inanior õ 15 perfecti simus M perfecti sumus ty$D ex] et õ 18 domini nostri ySAeug.codd.Vat.et unus Par. 19 illa õ sedenti 3 et] ac A5D.JI 21 contem(e.r n)to paupere 3 contemptore D 22 consensibus AMa.c.m2,%D quosensibus ^ hinc β 23 diiudicat ^ 24 illa ^ illi AMa.c.m2,$DEug.cod.Vat. ille AMp.c.m2,Eug.codd. reliqui nideatnr] esse uid. c dicendo om.AaDM cum dicit c . )

239
iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: \'diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.

et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi, quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam, quid paulo ante dixerit, nouit, quoniam i n multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus tamen uulneribus medicinam: iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: