Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem seruauerit? an forte, quia plenitudo legis caritas est, qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus, qui contra illam facit, in qua pendent omnia ?
nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo, quia \'non adultterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces' et, siquod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur ineo, quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum\'. dilectio proximi malum non operatur, plenitudo autem legis caritas.