Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nam et \'maior est in isto caritas quam in illo\' recte possumus dicere et \'aliqua in isto, nulla in illo\', quantum pertinet ad caritatem, quae pietas est, et in ipso uno homine, quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam et maiorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam.
Et ut generaliter breuiterque conplectar, quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum adtinet, uirtus est caritas, qua id, quod diligendum est, diligitur. haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima uero, quae iam non possit augeri, quam diu hic homo uiuit, in nemine; quam diu autem augeri potest, profecto illud, quod minus est, quam debet, ex uitio est.