Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

frustra autem dicitur ab eis, qui animam dei esse partem uolunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam uidemus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore. quid interest, unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, unde libet aegrotare non posset ? nam quod uere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari uel corrumpi potest.

alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset inuulnerabilis, si nullus ei casus accideret. non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est; deum autem nefas est nisi uere summeque incommutabilem credere: non est igitur anima pars dei.

Incorpoream quoque esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. sed ne uerbi [*]( 1 cf. I Tim. 6, 16 3 *Matth. 8, 22. *Luc. 9, 60 ) [*]( 1 quia ADM qui g habet g 3 sepeliant a sepelian $ 4 suos om.aa.c. ista A,Ma.r. aliena/1 5 uibere β,om.Λ 7 omni modo] omninοβ 8 adque o!p 10pr. habebat] habeat A uel---alt. habebatomytA, i»mg.m2M desinere g alt. habebat] habeat A 11 ips. eius ADM ipsius om.A quam] quantum A alter AMa.c.,% habeantaJ 12 testimoniaa 13 ab eispart. esse ADM 14 uoluit D ac] hanc tyA turpidinem Aa.c.m2D 16 ex se ipsa $ corpora $ 17 incomm.] seq. quae aliquo (ex alico m2A, ex liquo D) modo aliqua (om.D) causa ADM (cf. lin. 22) 18 egrotari Ap.c.mZ nondel.m2M 19 nullus iia.c.mZD accessum aa.c.m2% 20 achille tantum ex achillsan- tum m2a acillea$21 causus Da.r.,om.A accidisset AD,M (ex acced—m2) itaque] ita et AD 22 quae] nec quae Mp.c.m2 modo] add. nec m2M aliqua parte s.l.m2M.om.AD 24 anime ^|S 26 persuadere aa.c.m2% pote est $ )

205
controuersiam uel superfluo faciam uel merito patiar, quoniam, cum de re constat, non est opus certare de nomine, si corpus est omnis substantia uel essentia uel, si quid aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in se ipso, corpus est anima.