Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid hic ergo de illis infantibus intellegendum est, qui, priusquam possent agere uel bene uel male, sine baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid egerunt nec mali, nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene uel male agere potuerunt. si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos, qui bene egerunt, inter quos et illi resurrecturi sunt nisi inter eos, qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas siue in resurrectionem uitae siue in resurrectionem iudicii? quae sententia, priusquam refellatur, ipsa nouitate iam displicet.