Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam et de baptismo paruulorum in eodem libro non quidem sufficienter sed, quantum illi operi satis esse uidebatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus et fidem suam nondum habentibus prodest, non tamen de damnatione eorum paruulorum, qui sine illo ex hac uita emigrant, tunc aliquid dicendum putaui, quia non, quod nunc agitur, agebatur.