Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cumque haec finieris spatia et frequenter te ad figenda genua sollicitudo animi suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtemina in alueolis fusa uertantur aliarumque neta aut in globum collige aut tegenda conpone. quae texta sunt, perspice; quae errata, reprehende; quae facienda, constitue. si tantis operum uarietatibus fueris occupata, numquam tibi dies longi erunt, sed, quamuis aestiuis tendantur solibus, breues uidebuntur, in quibus aliquid operis praetermissum est.