Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

apostolici fastigii est perfectaeque uirtutis uendere omnia et pauperibus distribuere et sic leuem atque expeditum cum Christo ad caelestia subuolare. nobis, immo tibi diligens credita est dispensatio, quamquam in hoc omni aetati omnique personae libertas arbitrii derelicta sit. si uis, inquit, esse perfectus: \'non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia; tuum est eligere, si uolueris in agone atque certamine coronari\'.