Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quid igitur faciam ? quod inplere non possum, negare non audeo: tanta est auiae eius et matris, insignium feminarum, in iubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseuerantia. neque enim ut nouum quiddam et praecipuum a me flagitant, cuius ingenium.in huiusce modi materiis saepe detritum est, sed ne uocis meae pro uirili parte desit testimonium in eius uirtutibus explicandis, cuius — ut incliti oratoris utar sententia — spes magis laudanda quam res est, quamquam puellares annos fidei ardore superarit et inde coeperit, unde alias desisse perfectae consummataeque uirtutis est.
Procul obtrectatio, facessat inuidia, nullum in ambitione sit crimen. ignoti ad ignotam scribimus: dumtaxat iuxta faciem corporalem; alioquin interior homo pulchre sibi cognitus est illa notitia, qua et apostolus Paulus Colosenses multosque credentium nouerat, quos ante non uiderat.
quantum sit apud me meritum, immo miraculum uirginis nostrae, hinc potest aestimari, quod occupatus in explanatione templi Hiezechielis — quod opus in omnibus scripturis sanctis uel difficillimum est — et in ea parte delubri, in qua sancta sanctorum et thymiamatis altare describitur, malui parumper hoc uti deuerticulo, ut de altari transirem ad altare et hostiam uiuam, placentem deo ac sine ulla macula aeternae pudicitiae consecrarem.
scio, quod ad inprecationem pontificis flammeum uirginale sanctum operuerit caput et illud apostolicae uocis insigne [*]( 10 Cicero, de re publica inc. sedis fr. 5 M. 17 cf. Col. 2, 1 20 cf. Ezech. c. 40-46 23 cf. Rom. 12, 1 ) [*]( 1 urbe Ala.c.m2A2 romana A2 2 adolari AaSda.c.mS,A2 3 faciet mea B 5 auia A*a.c.m2 7 et praec. quiddam (quidam D) AD quidam D quid 58 8 materia ex materies mZA1 11 est quam res B 12 superaret AaSQD unde s.Z.wi2S3 ubi B aliis 93 14 nulla A2 15 criminis A2 innoti B innotam B ignota A2 ignotum 93 16 ulterior A2 17 et s.l.naldfim.AaD paul. apost. B paulus s.l.m2S3 Coloss. g 18 uiderat] nouerat Ala.c.m2 20 explan.] hoc explicatione A2 iezechielis D ezechielis B 21 uel] uel maximum uel AI qua s.l.93 quo AD 22 tym. 93 tim. cet. discr. 93 23 hoc diuert. uti A* uti hoc diuert. g diuert. A? B,A}ap.c.m2 transire D 25 inpraedicationem A2 flameum 93 )
unde et ipsa sponsa laetatur ac dicit: introduxit me rex in cubiculum suum sodaliumque respondit chorus: omnis gloria filiae regis intrinsecus. sed et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. equorum cursus fauore pernicior fit, pugilum fortitudo clamoribus incitatur, paratas ad proelium acies strictosque mucrones sermo imperatoris accendit: igitur et in opere praesenti auia quidem materque plantauerint, sed et nos rigabimus et dominus incrementum dabit.
Rhetorum disciplina est abauis et atauis et omni retro nobilitate ornare, quem laudes, ut ramorum sterilitatem radix fecunda conpenset et, quod in fructu non teneas, mireris in trunco. scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina et inlustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus aut rarus est, qui non meruerit consulatum, aut proferendus Olybrius, uirginis nostrae pater, quem inmatura morte subtractum Roma congemuit.
uereor plura dicere, ne sanctae matris uulnus exasperem et uirtutum eius recordatio fiat doloris instauratio. pius filius, uir amabilis, clemens dominus, ciuis affabilis, consul quidem in pueritia, sed morum bonitate senator inlustrior. felix morte sua, qui non uidit patriam corruentem, immo felicior sobole, qui Demetriadis [*]( 1 *II Cor. 11, 2 2 Ps. 44, 10 4 cf. Gen. 37, 3 6 *Cant. 1, 3 8 *Ps. 44, 14 12 cf. I Cor. 3, 6 24 cf. Uergil. Aen. XI 159 ) [*]( 2 adstetit A5da.c.m2 astitit 33p.c.m2B 3 a] ad A1 circumamicta B 4 polimita codd. 5 contesta D fil. ut. A2 6 hac D 7 respondet B 8 gloria] add. eius s.l.m2A1 filiae om.A2 9 et om.A2 emulumenti AID 10 currus D clarioribus A2 11 paratas] pares B proel. A1 prel. D prael. cet. 12 plantauerunt A2B 13 rigauerimus B alt. et om.A2 14 rethomm codd. disciplinae 33 abauis scripsi ab auis A25SB au is AID 15 quam D ut ram.] ultra morum A2 16 conpenset] conpetens A2 et om. B quoJ2 truncosAS 17 olibriorum B clibiorum A2 18 inlustri AIa.c.m2D est] erit AID 19 meruit B consol. Al<isa.c.m2 aut] ut B preferendus A2 olibrius B 20 in matura B gemuit A2 22 eius om.A2 instauratio] in ista oratio A2 23 ciues 58 cibis A2D 25 subole Aap.c.rril demetriades A}SQa.c.m2,D ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hilb erg. ) [*]( 12 )
Uerum quid ago ? oblitus propositi, dum admiror iuuenem, laudaui aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi uirgo magis nostra laudanda sit, quod haec uniuersa contempserit, quod non se nobilem, non diuitiis praepotentem, sed hominem cogitarit. incredibilis animi fortitudo inter gemmas et sericum, inter eunuchorum et puellarum cateruas et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam ieiuniorum laborem, asperitatem uestium, uictus continentiam.