Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec est, ut diximus, terra uiuentium, in qua sanctis uiris atque mansuetis bona domini praeparantur, quae ante aduentum in carne domini saluatoris nec Abraham nec Isaac nec Iacob nec [*]( 3 *I Cor. 2, 9 6 Matth. 5, 4 13 *Ps. 44, 4—5 18 Ps. 131, 1 19 *Ps. 146, 6 21 *Matth. 11, 29 22 cf. Num. 12, 3 ) [*]( 1 fuit pot. I partis] partitis D,IBp.c.m2 illorum J,Ba.c.m2 sala- mon 1 salomo Ba.c. 2 contemptus B esset s.l.I,in ras.mZB eJ 3 illa s.l.B quaerebat D 4 ascendit D 7 uidetur sibi B 8 posessio (pose in ras.m2)B possessio (in mg. al promissio)2\' possessio D 11 prumptissimi I fortissimi B qui add.m2B 12 salamonis I xpi eccieq; ex xpm ecclamq; B ubi(exp.)refertur B fertur Ia.c. 13 scribitur om.B gladium J,Ia.c. gladio Ip.c. gladio tuo (in mg.m2 gladium tuum) B,om.D 14 tuo ex tua m2B 15 pr. et s.l.I, om.ç alt. et s.l.S,om.J prosperare (re eras.)J 18 alio psalmo g domine s.l.I 20 dom. mans. I 21 humilis] mitis B mansuetos J humilis B 22 typum D 26 ysahac B quart. nec s.l.m2B )

165
prophetae et alii iusti uiri consequi potuerunt. denique et Abraham, licet diuersis locis, cum Lazaro uidetur apud inferos et Iacob, uir iustus, dicit: lugens et gemens descendam ad infernum. sanguis Christi clauis paradisi est dicentis ad latronem: hodie mecum eris in paradiso.

ista est, ut diximus, [*]( ) terra uiuentium, terra diuitiarum et bonorum dei, quae primus Adam perdidit et secundus inuenit, immo ab illo perditam iste restituit dicente apostolo: regnauit mors ab Adam usque ad Moysen — sub cuius persona lex intellegitur — in similitudinem praeuaricationis Adam, qui est forma futuri. uolumus scire, quae sit terra, manifestius?

legamus Malachiam: beatos uos dicent omnes, dicit dominus, quoniam eritis uos terra uoluntaria, quae significantius Graece appellatur {}sÂ1Jli\'fJ, quam uel sancti desiderent uel quae placeat deo.

Esaias quoque in haec uerba consentit dicens: et erit uir abscondens sermones suos et apparebit in terra Sion sicut fluuius gloriosus in terra sitienti. quae est terra Sion, in qua apparebit fluuius gloriosus? illa uidelicet, de qua idem Dauid in alio psalmo canit: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et iterum: diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.