Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudicarem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.

neque uero Marcellam tuam, immo meam et, ut uerius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam inlustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules [*]( 2 tantos g ac] et g 3 instruere] docere B nostra g uestram B 5 incolomes A,Ma.c.m2 et s.l.B dns jB 6 domine g ueri A sancti] add. explicit epis sci hieron ad marcellinū et anapsych M ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad principiam (de eras.D) uirginem (om. B) de uita sanctae(-e D) marcellae (-e . hieronimus D)ADB; Hieronymi nomen exhibet titulus in D ) [*]( 12 sumus] fuimus B 13 or*taris A 14 conceda (a in ras.m2) B 16 sil. praet. B 17 existimas g tristicia B 19 dignum] add. in m2 B 21 pro- prię DB 22 inditum D rethorum codd. 23 familiam] rotiliam B decus] genus B stemmata (ta del. m2) A per consules B proconsules D proconsulis A (i ex e m2) ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg1. ) [*]( 10 )

146
et praefectos praetorio decurrentia. nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.

Orbata patris morte uiro quoque post nuptias septimo mense priuata est. cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem — quod maxime uiris placere consueuit—decorem corporis ac morum temperantiam ambitiosius peteret suasque longaeuus polliceretur diuitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam uellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium uiduitati domus ultro appeteret, illa respondit: \'si uellem nubere et non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non hereditatem\'.