Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

super quo quid mihi uideretur, in opusculis contra Rufinum olim scripsisse me noui aduersus eum libellum, quem sanctae memoriae Anastasio, episcopo Romanae ecclesiae, dedit, in quo lubrica et subdola, immo stulta confessione, dum auditorum simplicitati inludere nititur, suae fidei, immo perfidiae, inlusit; quos libros reor sanctum parentem uestrum habere Oceanum. olim enim editi sunt multis Rufini libri aduersus nos calumnias respuentes. certe habes ibi uirum sanctum et eruditum Augustinum [*](12 loh. 5, 17 ) [*]( 1 affrica A un(i eras.)animitatis M non me B non meae t) 2 paenitet om. 1) 3 ingressi %,ABa.c.,Ma.r. sospites (it s.l.m2A) esse Al sospes 4M a.c.m2,%D 4 potissimo AMBa.c.,$D 5 statum AftDM 6 caelis A sit s.l. B philos.] philo A3Dl 7 origenis Aa.c.m2 an dndQQOta Goldb. anaporria t) an aponoea (in n altera linea speciem litterae r praebet) B anima porro ea (porro ea exp.et s.l. alia pars m2M) A3DM an illapsa ex 1 an a propria g 8 substantia Ap.c.m2l hispana duo codd. Goldb. hyspania B hispaniae (-e) Al,Mp.c.m2 hispanus ac t) spaniae (-e) %D,Ma.c.m2 hereses Ma.c.m2lt) 9 suspicantur (n exp.)M reconditae l quidem g 10 ecclesiasticae D 12 ego] eo 3 13 tertulianus A tullianus 3 14 autumant B 16 uideretur t) uidetur (uideatur Mp.c.m2) cet. 17 olim t)B,om.cet. aduersum 3 eum ex cum m2A quem ex quae A 18 dedit t)B edidit cet. 20 nit. illudere B 22 multis (sc. uerbis = ausfiihrlich)] multi A multas l rufinis D libri t),Bp.r. libris cet. aduersas Al,Mp.c.m2 nos t)B,om.cet. respondentes g )

144
episcopum, qui uiua, ut aiunt, uoce doceie te poterit et suam, immo per se nostram, explicare sententiam.

Ezechielis uolumen olim adgredi uolui et sponsionem creberriman studiosis lectoribus reddere, sed in ipso dictandi exordio ita animus meus occidentalium prouinciarum et maxime urbis Romae uastatione confusus est, ut iuxta uulgare prouerbium proprium quoque ignorarem uocabulum, diuque tacui sciens tempus esse lacri- marum.

hoc autem anno, cum tres explicassem libros, subitus lmpetus barbarorum, de quibus tuus dicit Uergilius: lateque uagantes Barcaei et sancta scriptura de Ismahel: contra faciem omnium fratrum suorum habitabit, sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percucurrit ad instar torrentis cuncta secum trahens, ut uix manus eorum misericordia Christi potuerimus euadere. quodsi iuxta inclitum oratorem silent inter arma leges, quanto magis studia scripturarum, quae et librorum multitudine et silentio ac librariorum sedulitate, quodque uel proprium est, securitate et otio dictantium indigent!