Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
uideas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire conuiuia, ancillas iuuenes habere in ministerio et praeter uocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii. nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in uitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea uident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.
Tu uero, si monachus esse uis, non uideri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse coepisti, sed animae tuae. sordes uestium candidae mentis indicio sint, uilis tunica contemptum saeculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat. balnearum fomenta non quaeras, qui calorem corporis ieiuniorum cupis frigore extinguere. quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. modicus ac temperatus cibus et carni et animae utilis est.