Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
habes ibi sanctum doctissimumque pontificem Proculum, qui uiua et praesenti uoce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nec patiatur te in partem alteram declinando uiam relinquere regiam, per quam Israhelad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. atque utinam exaudiatur uox ecclesiae conplorantis: domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis.