Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Numquam ergo tales uideas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in uerba malitiae et audias: sedens em tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum et iterum: filii hominum dentes eorum arma et sagittae et alibi: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula et apertius in Ecclesiaste: si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit.