Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et in eodem loco: ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos saluatoris oratio prouocat, in qua ait: \'ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint\'. etenim scire debemus, quid sit deus et quid sit futurus in fine saluator et quomodo sanctis similitudo patris et filii repromissa sit, ut, quomodo illi in se unum sunt, sic et isti in eis unum sint.
aut enim suscipiendum est uniuersitatis deum uestiri corpore et, quomodo nos carnibus, sic illum qualibet materia circumdari, ut similitudo uitae dei in fine sanctis possit aequari, aut, si hoc indecens est — maxime apud eos, qui saltim ex minima parte dei sentire cupiunt maiestatem et ingenitae atque omnia excedentis naturae gloriam suspicari -, e duobus alterum suscipere cogimur, ut aut [*]( 1 Orig. n. d. III 6, 1 p. 281 2 *Rom. 8, 21 11 cf. I Cor. 15, 28 12 Orig. n. d. III 6, 1 p. 282 15 *Ioh. 17, 21 ) [*]( 1 post paulolum II paulo post g 4 intellig. IIp.r.B 5 rationalium B 6 nunc Engelbrecht non codd. 7 sit] non sit g 9 sequatur /7 (sed sub- sequatur 772) Iiberatur D 10 receperint DB 11 filiorum g 17 deus s.l.II finem D 18 sanctis om.B in sanctis g 19 in se illi g illi Ilp.r. alii cei. (eliam IIi) 20 sunt] sint 77 24 uitae dei—p. 111, 25 mundum paginae parte uacua relicta om. II 29 suspicere D )
Ex quibus omnibus adprobatur, quid de resurrectione sentiat et quod omnia corpora interitura confirmet, ut simus absque corporibus, quomodo et prius fuimus, antequam crassis corporibus uestiremur. rursumque de mundorum uarietatibus disputans et uel ex angelis daemones uel ex daemonibus angelos siue homines futuros esse contestans et e contrario ex hominibus daemones et omnia ex omnibus sententiam suam tali fine confirmat:
nec dubium est, quin post quaedam interualla temporum rursum materia subsistat et corpora fiant et mundi diuersitas construatur propter uarias uoluntates rationabilium creaturarum, quae post perfectam beatitudinem usque ad finem omnium rerum paulatim ad inferiora delapsae tantam malitiam receperunt, ut in contrarium uerterentur, dum nolunt seruare prinoipium et incorruptam beatitudinem possidere.