Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

etin eodem loco: cum s u biecti fuerint omnes deo, omnes deposituri sunt corpora et tunc corporalium rerum uniuersa natura soluetur in nihilum, quae, si secundo necessitas postularit, ob lapsum rationabilium creaturarum rursus existent. deus enim in certamen et luctamen animas dereliquit, ut intellegant plenam consummatamque uictoriam non ex propria se fortitudine sed ex dei gratia consecutas. et idcirco arbitror pro uarietate causarum diuersos mundos fieri et elidi errores eorum, qui similes sui mundos esse contendunt.