Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Corporales quoque substantias penitus dilapsuras aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et caelum et si quod aliud corpus sincerius et purius intellegi potest. quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. solem quoque et lunam et astra cetera esse animantia, immo, quomodo nos homines ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pinguia. sic et caeli luminaria talia uel talia accepisse corpora, ut uel plus uel] minus luceant, et daemones ob maiora delicta aerio corpore esse uestitos.