Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Accipe igitur, quod petisti, sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima et iuxta sermonem domini inter scorpiones et colubros incedendum, ut est illud — et statim in primo uolumine —: Christum, filium dei, non natum esse, sed factum; deum patrem per naturam inuisibilem etiam a filio non uideri; filium, qui sit imago inuisibilis patris, conparatum patri non esse ueritatem; apud nos autem, qui dei omnipotentis non possumus recipere ueritatem, imaginariam ueritatem uideri, ut maiestas ac magnitudo maioris quodam modo circumscripta sentiatur in filio; deum patrem esse lumen inconprehensibile; ( Christum conlatione patris splendorem esse perparuum, qui apud nos pro inbecillitate nostra magnus esse uideatur.