Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cumque dixisset iuxta Iohannis Apocalypsin euangelium sempiternum, id est futurum in caelis, tantum praecedere hoc nostrum euangelium, quantum Christi praedicatio legis ueteris sacramenta, ad extremum intulit — quod et cogitasse sacrilegium est — pro salute daemonum Christum etiam in aere et in supernis locis esse passurum. et, licet ille non dixerit, tamen, quod consequens sit, intellegitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret, sic et pro salute daemonum deum futurum, quod sunt hi, ad quos uenturus est liberandos.